monumenta.ch > Augustinus > sectio 2 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 134, 2
Sed quoniam scriptum est in alio psalmo, Rectos decet laudatio ; et item alibi scriptum est, Non est speciosa laus in ore peccatoris ; itemque alibi dicitur, Sacrificium laudis glorificabit me, et ibi via est in qua ostendam illi salutare Dei; et consequenter, Peccatori autem dixit Deus, Utquid tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos post te : ne forte quisquam, quoniam dictum est, Laudate, servi, Dominum, etiamsi in domo ista magna fuerit malus servus, putet sibi prodesse laudem Domini, continuo quales sint qui laudare debeant Dominum, subiicit et docet: Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Qui statis, non qui ruitis . Illi autem stare dicuntur, qui in mandatis eius perseverant, qui in fide non ficta, et spe firma, et charitate sincera serviunt Deo, et honorant Ecclesiam eius, et non dant offensionem male vivendo , eis qui venire volunt, et in via lapides offensionis inveniunt . Ergo, Qui statis in domo Domini, laudate nomen Domini. Grati estote; foris eratis, et intus statis . Quia ergo statis, parumne est vobis, ubi laudandus est qui vos erexit iacentes, et fecit in domo sua stare, et ipsum agnoscere, ipsumque laudare? parvumne hoc beneficium est, quod stamus in domo Domini? Hic interim, in hac peregrinatione, in hac domo, quod etiam peregrinationis tabernaculum dicitur, quia hic stamus, numquid parum grati esse debemus? Nonne cogitandum est quia hic stamus? nonne cogitandum est quid facti fuerimus? nonne cogitandum est ubi iacebamus, et quo collecti sumus? nonne cogitandum est quia omnes impii Dominum non quaerebant, et ipse illos non quaerentes quaesivit, ipse inventos excitavit, ipse excitatos vocavit, ipse vocatos introduxit, et in domo sua stare fecit? Haec quisquis cogitat et ingratus non est, omnino despicit se prae amore Domini sui, a quo sibi tanta praestita sunt: et quoniam non habet quid pro tantis beneficiis Deo retribuat, quid ei restat nisi gratias agere, non rependere? Ad ipsam gratiarum actionem pertinet, et calicem Domini accipere, et nomen eius invocare. Nam quid retribuat Domino servus, pro omnibus quae retribuit illi ? Ergo, Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri, laudate Dominum.